

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 7: Versus 9
Ego autem vivebam.Patet: quia non ex sua, sed ex persona hominis generaliter loquitur.Ego autem vivebam.Nota duos homines in eodem, interiorem et exteriorem, id est rationem et fomitem, qui est in carne. Interiorem dicit consentire legi, et ejus testimonio bonam esse legem approbat. Exteriorem vero contra interiorem et contra legem repugnare et captivare et per legem majorem potestatem peccandi habere.Sed cum venisset,etc. Hic secundus actus sub lege. Id est: Hic loquitur Apostolus in statu hominis positi sub lege.Revixit.Coepit apparere et rebellare.Revixit,ait, non vixit. Vixerat enim aliquando in paradiso, quando contra praeceptum datum satis apparebat admissum. Sed cum homines nati peccatores sine mandato viverent, tanquam mortuum latebat sine cognitione, quia sine cohibitione: sed data lege, in notitia hominis revixit, quod in notitia primi hominis aliquando vixerat.